TIBERIUS I

TIBERIUS I
TIBERIUS I.
Claudius Nero, Roman. Imperator inter Caesares notissimus, non usque adeo laudabilis, cuius tamen fuit vox honestissima: Boni pastoris est tondere pecus, non degtlubere. Filius Tiberii Neronis, ex Livia Drusilla, quam Augustus sibi iunxit; matris artibus Imperio admotus, A. C. 14. principiô satis clementem se praebuit, postmodum, ne proximis quidem pepercit. Germanicum fratrem, cum Agrippina, uxore eius sustulit: in filios illorum Drusum et Neronem aeque saevus. Seianum, quem praeter meritum evexerat, rursus peslundedit, omnibus, quos suspectos habebat, calamitati eius involutis. Senatorum florem extinxit: Dissimulator, crudelis, libidinosus. Primo Vipsaniae, quae Agrippae filia erat, maritus, hanc repudiare coactus est, ut Iuliam Augusti duceret: quam similiter paulo post dimisit. Patet ex priore coniuge Drusi, cuius filium Caligula sustulit. Conscientiae stimulis agitatus, gravissima paslus est: Successorem nominavit Cahgulam, filium Germanici: qui quo maturius imperiô potitetur, Tiberium aegrotantem strangulavit propriis manibus. Alii tamen eum venenô ab hoc sublatum scribunt. Obiit A. C. 37. aetat. 78. Latine Graeceque doctissimus, Iulii Caesaris mortemlyricô carmine prosequutus est. Graecos quoque versus condidit, imitator Euphorionis, Phiani et Pattheni, quorum imagines in Bibliothecis publicis statui curavit: unde tot in Tiberium eruditorum encomia. Plura vide apud Sueton. in eius vita. Tacit. l. 6. Annal. extremo. Dion. Victor. etc. De hoc Tiberio sic Plin. l. 11. c. 37. Ferunt Tiberio Caesari nec alii genitorum mortalium, fuisse naturam, un expergefactus noctu
paulisper, haud aliô modô, quam luce clarâ contueretur omnia, paulatim tenebris sese obducentibus. De nomine Probus in Epitome: Tibe rii coeperunt vocitari, qui ad flumen Tiberim nascebantur. Hinc adiect. Tibereius. Stat. l. 3. Sylv. 3. v. 66.
——— Tibereia primum
Aula tibi, vix dum ora nova mutante iuventâ
Panditur. — ———
Vide et Claudius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Tiberius — • Brief biography of the second Roman emperor Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Tiberius     Tiberius     † …   Catholic encyclopedia

  • Tiberius — Tiberius,   eigentlich Tiberius Iulius Caesar Augụstus, vor der Adoption Tiberius Claudius Nero, römischer Kaiser (14 37), * Rom 16. 11. 42 v. Chr., ✝ Misenum (am heutigen Kap Miseno, bei Neapel) 16. 3. 37 n. Chr.; stammte als Sohn des Tiberius …   Universal-Lexikon

  • Tiberius — Biberius, ein olim nasser Bruder, on Unterlass beim Zapfen sass, pfui Teufel, stets ein Bruder! In Holland sagt man von einem starken Trinker: Er ist ein Tiberius (hij is Tiberius). Nach Tuimann ist diese Redensart von dem römischen Kaiser… …   Deutsches Sprichwörter-Lexikon

  • Tiberius — [tī bir′ē əs] ( Tiberius Claudius Nero Caesar) 42 B.C. A.D. 37; Rom. emperor (A.D. 14 37) …   English World dictionary

  • Tiberius — Tiberius, römischer Vorname, abbrevirt Ti. I. Kaiser: a) Römischer Kaiser: 1) Ti. Claudius Nero, Sohn des Ti. Claudius Nero (s. Claudius 20) u. der Livia Drusilla, geb. 16. November 42 v. Chr. Unter der Regierung seines Stiefvaters Augustus,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Tiberĭus — Tiberĭus, der zweite Monat im Kalender der Asianer, vom 24. Okt. bis 23. Nov …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Tiberius — Tiberĭus (T. Claudĭus Nero), röm. Kaiser (14 37 n. Chr.), geb. 42. v. Chr., Stiefsohn des Kaisers Augustus, Gemahl von dessen Tochter Julia, unterdrückte 6 9 n. Chr. den Aufstand in Pannonien, 14 vom Senat als Kaiser anerkannt, im Reiche ein… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Tiberius — Tiberius. Nachdem Roms Bürgerkrone dem Meistbietenden zugefallen; nachdem der großer Cäsar die Purpurtoga der Dictatur aus eigener Machtvollkommenheit um seine Schultern geworfen, und der schlaue Augustus die Alleinherrscherkrone versteckt unter… …   Damen Conversations Lexikon

  • TIBERIUS II — TIBERIUS II. Flavus Anicius Constantinus, Thrax, a Iustino Iuniore Caesar creatus, spem de se conceptam egregie implevit. Post Iustinum solus regnans, Persas, qui sub Chosroe se formidabiles reddiderant, vicit. Obiit prope Constantinopolim, A. C …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Tiberius — Infobox Roman emperor name =Tiberius full name =Tiberius Claudius Nero (from birth to adoption); Tiberius Julius Caesar (from adoption to accession); Tiberius Julius Caesar Augustus (as emperor) title =Emperor of the Roman Empire A bust of the… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”